in principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum
est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens
haec dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et
pones eas in collo tuo
et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem
filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu
nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Iuda
et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur haec dicit
Dominus exercituum Deus Israhel haec dicetis ad dominos vestros
ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt super
faciem terrae in fortitudine mea magna et in brachio meo
extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis
et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias
agri dedi ei ut serviant illi
et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii
eius donec veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei
gentes multae et reges magni
gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi
Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo
regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super
gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu eius
vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et
somniatores et augures et maleficos qui dicunt vobis non
servietis regi Babylonis
quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de
terra vestra et eiciant vos et pereatis
porro gens quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis
Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit
Dominus et colet eam et habitabit in ea
et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum secundum omnia verba
haec dicens subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et
servite ei et populo eius et vivetis
quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste
sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi
Babylonis
nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non
servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis
quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine
meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam
prophetae qui vaticinantur vobis
et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens
haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum
qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de
Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis
nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut
vivatis quare datur haec civitas in solitudinem
et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis occurrant
Domino exercituum ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in
domum Domini et in domum regis Iuda et in Hierusalem in
Babylonem
quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare
et ad bases et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate
hac
quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum
transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem
in Babylonem et omnes optimates Iuda et Hierusalem
quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad vasa
quae derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Iuda et
Hierusalem
in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem
visitationis suae dicit Dominus et adferri faciam ea et
restitui in loco isto